- NEPOS
- I.NEPOSEpiscopus Aegypti, A. C. 264. Millenariorum errores sectatus, in eo tamen ab illis recessit, quod regnum illud in terris, ante diem ultimum, mere spirituale esse crederet. Eruditione alias inclitus et hymnis in usum Ecclesiae compositis. Hunc Dionysius Alexandrinus, eius ingensamicus, voce et scriptô refutavit, tanto cum successu, ut Coracio, unus ex praecipuis illius sectae antesignanis, cum plurimis aliis, sententiam mutaverit, Euseb. Histor. l. 7. c. 19. Hieronym. praef. in Esai.II.NEPOSan quia natus post, prius enim filius nascitur, dein nepos, Isidor. et Festus; an potius ex Graeco νέπους de quo vide aliquid infra, voce Phoca: proprie ex filio genitus, filiave: hinc ex fratre vel sorore natus. Olim de posteris omnibus, vox usurpata. Unde Claudii Imperatoris successores usque ad Domitianum eâ insignit Statius l. 3. Sylv. 3. v. 78.Nondum stelligerum senior demissus in axem,Claudius et longo transmisit habere nepoti.Ubi Neronem, qui Claudii privignus erat, inde Galbam, Othonem, Vitellium, Vespasianum, Titum, Domitianumque, qui continuâ serie Claudio successêre, Nepotes vocat. Sed et in ultimum adulatio subest; qui longi Nepotis appellatione generosissimis Caesaris et Antonii familiis sic inseritur. Porro agnatos cognatosque generatim Nepotes dictos, ex eodem Poeta colligitur l. 2. Sylv. 1. v. 200.—— neque enim magis ille trahentemSpernit et ignota credit de stirpe nepotum.Vide Barthium ad loc. Qui vocis usus obvius, obscuriora hactenus quaedam Iureconsultor. loca adiuvare posset. Subditos quoque, utpote quorum Reges parentum illis locô sunt, unde toties Pater et Rex Poetis iunguntur: ex Catullo, ad Ciceronem, Epigr. 50. v. 1.Disertissime Romuli nepotum.Et eodem de sua Lesbia, Epigr. 59. v. 4.—— in triviis et angiportisGlubis magnanimos Remi nepotes etc.Ad propriam vocis notionem ut redeam, Avis gratissimi Nepotes sunt; quibus quomodo abblandiantur, multis locis exemplô est Ausonius, nullibi dulcior, quam cum garrit cum dulcissimis suis nepotibus. Unde illi,Succedunt patribus seri, nova cura, nepotes.Verum, quod eorum indulgentiâ plerumque corrumpuntur; hic Nepotes dicti, luxuriosi, Graece ἄσωτοι et nepotars, iisdem ἀσωτένεςθαι est, ἀκολαςαίνειν. Indidem divinae vindictae ratio constat, quae avorum non raro scelera in nepotibus ulciscitur. Horat. Convitio Belli Civ. Epod. 7. v. 17.Sic est, acerba Fata Romanos agunt,Scelusque fraternae necis,Ut immerentis fluxit in terram Remi,Sacer nepotibus, cruor etc.Quam in rem vide iterum Barthium Animadvers. ad Statium Theb. l. 3. v. 244. Hodie in Aula Pontificia, Nepos vocatur ex Cardinalibus is, qui apud Pontificem, primi, ut vocant, Ministri vice fungitur, ut notum.III.NEPOSvide Flavius. It. Marius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.